- GEORGIUS Cappadox
- I.GEORGIUS CappadoxTrib. Mil. sub Diocletiano, qui maximum serpentem peremit, liberatâ puellâ, quae eidem in praedam devota fuerat. Theologi nonnulli existimant, fictitium esle nomen, sub quo vet. Christi Ecclesiam a Satanae tyranide liberantis imaginem et passionis meritum proposuêrunt. Ceterum, veram hanc fuisse historiam multis argumentis probatum it vir doctus Petrus Heylinius, l. cui Titulus, The History of Saint George. Nic. Lloyd. Patronus Portugalliae est, etiam Angliae fuit, et praesertim Equitum Periscelidis, cuius acta peculiariter descripsit Pasicrates servus ipsius et Sim. Metaphrastes in Lipomanno et Surio tom. 2. Encomium S. Georgii μεγαλομάρτυρος (ita enim in Gr. ritulus habet) ab Andrea Cretensi scriptum, habetur inter opera eius p. 175. quod idem est cum Actis a Metaphraste recensitis. Etiam templa ipsi olim frequenter consecrata esse, discimus inter alia ex Procopio de Aedif. Iustin. 3. Καὶ ἱερὸν Γεωργίῳ τῷ μάρτυρι εν Βυξάνοις ἐδείματο, Et templum Georgio Martyri condidit. Liturgiae quoque ipsi assignatae, et sesta instituta sunt; unde Seldenus colligit, Georgium hunc et vere fuisle, et male cum Georgio Ariano, qui circa A. C. 360. vixit, neque Cappadox, sed Cilix, e Cappadocia vero missus fuit, ut ex Amm. Marcell. l. 28. et Athanasii scriptis liquet, confundi, Interim in pictura S. Georgii, quâ effingitur Eques armatus, hastae cuspide Draconem conficiens, iuxta positâ Vigien, quae manibus extensis eius auxilium imploret, plerique consentiunt, Symboli potius quam Historiae imaginem esle: agnoscitque Baron. nihil in Actis antiquis eius hac de re legi, sed a Iacobo a Voragine haec absque aliqua priscorum auctoritate ad historiam relata fuisse, quod et Selden. suum facit, vide Baron. Martyrolog. ad 23. April. Selden. Titel. of Honour p. 2.c. 4. Auctorem Anon. Hist. Orb. Terr. Geog et Crv. c. 4. de Angliae regno § 25. etc. Hodieque in Ecclesia Cretensium et Coreyraeorum et aliorum Graecorum Venetiis nullae aliae visuntur imagines, praerer Christi crucifixi, B. Mariae et S. Georgii: idemque apud Graecos est, qualis apud Moscos S. Nicolaus, de quo vulgi verbum: Si Deus non esset. Deus, tum nullus esset alius, nisi Nicolaus. Georg. Fabricius Comm. in Poetas Christ.II.GEORGIUS Cappadoxsub Constantio, in sedem Alexandrinam, contra Athanasium intrusus est, ab Arianis, A. C. 365postquam CP. ob quaestoris officium male administratum, fugisset. Natalibus obscurus, animo saevus, moribus impius, religione haereticus, et qui crudelius, quam ullae fera bestia in ovile Domini grassabatur. Sozom. l. 3. c. 6. l. 4. c. 8. Athan. Ep. ad Solit. Epiphan. hoer. 76. 77. Amm. Marcell. l. 22. c. XI Theodoret. l. 2. c. 13. et 14. Socrat. l. 2. c. 23. l. 3. c. 3. etc. Adde Morer. Dict. Hist.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.